La guerra del Vespro Siciliano vol. 2 - 18

bona Consors nostra, Domina Regina Aragon, et filii nostri habent in
eodem Regno, proponimus; et erit decus nostrum et nostrorum, Domino
perhibente.
Caeterum, cum ad gaudia connotentur, quotiens de statu vostro vobis
prospero, felicia audiamus, rogamus vos quatenus certificetis nos de
salute et statu vestro, quem semper voluimus prosperum et jocundum;
nichilominus reservantes.... quicquid..,. vestrae Discretioni.... facto
praemisso, praemeditato et circumspecto. Dat. apud Altoyll, etc.
_Questo diploma si legge in Rymer, Atti pubblici d’Inghilterra, tom.
II, pag. 208 della prima ediz. di Londra, con la data del 19 luglio
1282; ma con maggiore accuratezza è stato pubblicato sotto l’anno 1282
senz’altra data nella ediz. di Londra stessa, 1816, tom. II, pag. 612.
È indirizzato a re Eduardo I d’Inghilterra. Il nome di Collo è scritto
Altoyll, come portava l’errore della pronunzia appo i Catalani, usi a
smozzicar le parole e confonder il suono delle sillabe; ed è probabile
che il c di quel nome proprio sia mutato in t per cagion della
somiglianza di queste due lettere nelle scritture del secolo_ XIII.
_Un altro errore, forse per la forma de’ caratteri nel MS. o simil
cagione, sembra corso nella data della prima ediz., che secondo me
dev’essere di agosto. Imperciocchè si sa che Pietro giunse in Affrica
il 28 giugno e in Sicilia il 30 agosto; e ognun vede che il manifesto
alla corte inglese dovè essere scritto dopo le prime vittorie sugli
Arabi, e dopo la ambasceria al papa e il suo rifiuto, di che vi si
fa espressa menzione, e poco prima della partenza per Sicilia. Or
supponendo la data del 19 luglio, tutti que’ fatti avveniano in 20
giorni, e Pietro restava in Affrica dopo la deliberazione della nuova
impresa 37 giorni; che non è credibile, anzi si sa che preso il partito
prestamente l’armata aragonese mosse per l’isola. D’altronde, il
parlamentò che chiamò Pietro, si tenne durante l’assedio di Messina,
e questo cominciò il 27 luglio. Al contrario la data del 19 agosto
risponde bene a tutte le testimonianze storiche, per le quali si ha
che Pietro impiegò 5 giorni nella traversata d’Affrica in Sicilia, e
3 giorni prima a raccogliere i suoi; onde se cominciò a ordinar la
partenza il 22 agosto, è naturale che tre giorni innanti ne avesse
scritto a Eduardo e forse anco ad altri principi_.
IX (VII).
Scriptum est eidem Capitaneo (a Faro ultra usque ad confinia Terrarum
Sanctae Romanae Ecclesiae) etc. Ne vulgaris loquele fama, prehambula
rumorum improvida portatrix, et novorum superstitiosa narratrix, in
producenda notitìa nostrorum processuum ad audientiam tuam aliorumque
nostrorum fidelium transcenderit veritatem; clara delucidatione
presentium certum inde te reddere volumus, ipsamque tibi rei geste
seriem aperimus. Noveris igitur quod dudum in Insula nostra Sicilie
cum innumerabili multitudine nostri potentis exercitus transeuntes,
in obsidione illius famose terre Messane felicia castra nostra
defiximus; et inibi usque ad diem Sabbati vicesimum sextum presentis
mensis Septembris, cum eodem nostro exercitu commorantes, terram
ipsam, multis olim fecundam deliciis, multisque divitiis opulenta
m, sic undique terra marique constrinximus, sic ferro flammaque
vastavimus, quod nihil remansit penitus usque ad ambitum meniorum,
quin illud aut ferrum ceciderit, aut ignis combuxerit, vel ruine sit
seu depopulationi subiectum; et nichilominus tantis vinearum arborum
et locorum extrinsecorum amenitatibus quibus decorabatur eadem civitas
succisis, succensis penitus, et destructis, Civitatis corpus non
reliquimus inconcussum, quin ex crebris nostrarum ictibus Machinarum,
multe pulcre domus intrinsecus sint et decora edificia diruta, ac
Civitatis menia usque ad ruinam in locis pluribus concussata; sicque
Civitatis menia usque ad ruinam in locis pluribus concussata; sicque
Civitatis eiusdem incolas iam artaverimus extrinsecus gladio, intus
fame, quod nullum de ipsorum vicina deditione restabat ambiguum vel
dubietas remanebat. Verum, inter hec omnia, consultius cogitantes quod
Messanensibus ipsis nihil ex nunc prodesse potest autumpni fructuosa
fecunditas, tam tempore quam destructione consumpta; quodque Yemali iam
tempore imminente, procellosa fari rabies Vassellorum nostrorum statum
et transitum, sicque per consequens rerum necessariarum nobis et nostro
exercitui, copiam poterat prohiberi; Deliberante prudentia, saniorìque
consilio previdente, aliquantulum castra nostra retraximus: ac citra
farum cum toto nostro exercitu incolumes venientes, in Civitate
nostra Regii sospites permanemus. Adveniente vero tempore congruo,
cum eodem et omni alio quod nostra totis viribus potentia procurabit,
tam terrestri exercitu quam marino extolio, eamdem insulam nostram
Sicilie repetemus; predictos Messanenses, et alios rebelles nostros
Sicilie, divina nos comitante potentia, que nostram tuetur iustitiam,
sic viriliter invasuri, quod perdetur penitus predictorum quorumlibet
presumptuosa protervia; et erecta rebellium cornua sub pedibus nostris
nostra potentia conculcabit. Dat. Regii penultimo Septembris xi
Indictionis (1282).
_Dal r. archivio di Napoli, reg. di Carlo I, 1283. E, fog. 14 a t.
Pubblicalo nell’Elenco delle pergamene del detto archivio, tom. I, pag.
245–46, in nota._
X (VIII).
Petrus Dei gratia Aragonum et Siciliae Rex, Rogerio de Magistro Angelo
Militi, justìtiario comitatus Gyracii, parcium Cephaludi et Thermarum,
fideli suo, gratiam suam et bonam voluntatem. Pro parte Clericorum tam
latinorum quam graecorum Messanensis Dioecesis Jurisdictionis tuae,
nostrorum fidelium, coram nostra fuit expositum Majestate, quod cum
olim retroactis temporibus in exactionibus, mittivis, generalibus
subvencionibus, promissionibus, et subsidiis quae in Terris et locis
ipsius Jurisdictionis tuae, de mandato et pro parte curiae consueverunt
imponi, cum hominibus terrarum et locorum ipsorum communicare et
contribuere non consueverint, sed exenti exinde fuerint et immunes;
nunc Universitates Terrarum et locorum ipsius Jurisdictionis tuae
in solucione pecuniae facienda per universitates ipsas, de summa
quantitate pecuniae tam per universitates easdem quam universitates
aliarum terrarum et locorum Siciliae praedìcto Culmini nostro promissae
in generali colloquio de mandato nostrae Celsitudinis tunc Cathanae
celebrato, in sussidium expensarum quas in expeditione imminentis
guerrae negocii..... Curiam ipsam subire debemus, Collectores super
ipsius recollectione..... rum per easdem Universitates Terrarum
et locorum ipsius jurisdictionis tuae statutos, clericos ipsos ad
concurrendum et contribuendum cum eis molestant et multipliciter
inquietant contra eorum immunitatem hujusmodi in ipsorum praejudicium
manifestum. Petentibus igitur super hoc per nostram excellentiam
providere, ut sit serenitatis nostrae propositum libertates
Ecclesiasticas auctore Domino potissime et inviolabiliter observare,
fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus, si vera cognoveris
quae veniunt ad cautelam, eosdem clericos, tam latinos quam graecos,
contra eorum immunitatem praedictam per universitates et collectores
praedictos molestare nullatenus paciaris. Et si praetextu hujusmodi
contra eosdem clericos per universitates easdem vel collectores ipsos
ad exactionem aliquam seu pignorum capcionem est processum, processum
ipsum initum facias revocari; Ita quod exponentes ipsi coram Majestatis
nostrae querelam iterare praeterea non cogantur. Dat. Messanae, Anno
Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo (corr. 1283) mense
februarii octavo eiusdem undecimae Indictionis, Regnorum Nostrorum
Aragonum anno septimo, Siciliae vero primo.
_Dall’archivio della Chiesa di Cefalù. Mss. della Bibl. com. di Palermo
Q. q. G. 12._
XI (IX).
Petrus Dei gratia Aragonum et Siciliae Rei, etc. Decet Patri opera
munificentie prestitis radiare, et subiectis semper intenta pro
futuro decernere. Regnantis gloria est subiectis commoda..... sub
ejus imperio; maxime dum ex commodis subiectorum utilitatis principis
procuretur augumentum. Proinde quidem universis nostris fidelibus
tam presentibus quam futuris, presentis relationis eloquio volumus
fieri notum, quod in generali colloquio nuper in civitate Cathinae
de mandato nostrae celsitudinis celebrato.....ad quod universitates
terrarum et locorum insulae nostrae Siciliae per sindicos eorum
nostra man...... Serenitas pro reformatione status ipsius provinciae
diutius ab hoste nostro provinciae comite suisque sequacibus afllictae
miseriis. Dignum est equidem regnantem humanitate singula praecellere
et subiectis affectione oculos advertentem ipsos reformatione lenire,
unde sibi et dignitas oritur et gloria geminatur: ac ipsorum nostrorum
hostium subactione finali deo auctore nostrumque benigne propositum
proseguenti ipsi serenitati nostrae subiecti..... afflictorum diu
eorum colla calcantium stragibus satiati libertatis opitulationem
gaudescant et diris consumptis hostibus glorientur et sub nobis possint
profitere quicumque ad nostrum meruerunt regnum pervenire. Provincias
enim deo auxiliante nobis submissas sic est propositi nostri, deo
favente, disponere, quod subiecti nostro gaudentes regimine floreant,
nihilque doleant nostrum tardum Dominium acquisisse. Consideratis
multis variisque et innumeris tormentorum generibus, quibus fideles
nostri insulae nostrae Siciliae diutina fuerant vexatione contriti
per huiusmodi nostros hostes; attenta etiam multitudine fidelitatis
(et) devotione qua cum gratis obsequiorum servitiis excellentiam
nostram gerunt et in futurum gerere poterunt gratiore; dum convenit
principem semper humaniora censere, nec computare acceptum quod per
alienum sensum in comodum eveniat, atque liberalitas dominos semper
crescit, universitatibus et hominibus dictae insulae nostrae Siciliae
fidelibus nostris exactionem collectarum quae ibi hactenus consueverunt
imponi, nec non solutionem juris marinareorum quae ibi hactenus Curiae
debebantur, remittendas et relaxandas duximus, de liberalitate mera et
gratia speciali: et quod nulli successori de caetero liceat in eadem
insula nostra Siciliae generaliter seu specialiter aliquas generales
subventiones seu marinarium jura imponere, nostra sancit humanitas.
Gaudeant sub felici nostro Dominio qui sub jugo hostis nostri regiminis
tristiciam hactenus pertulerunt; reficiendi libertate divites qui
dudum bonis eorum evasere pauperrimi, et importabilia servitutis jura
tirannide subivere.
Ad hujus autem nostrae concessionis memoriam et robur perpetuo
valiturum, ad cautelam Universitatis Messanae presens privilegium fieri
jussimus per manus Vinciguerrae de Palitio, magnae Curiae nostrae
notarii, consiliarii familiaris et fidelis nostri, et sigillo pendente
Majestatis nostrae mandavimus communiri.
Dat. Messanae per manus Perriconis de Bonastro scriptoris familiaris et
fidelis nostri, anno Domini 1282, (corr. 1283) die XV februarii X Ind.
Regnor. Nostrorum Aragonum anno septimo, Siciliae vero primo.
_Da’ Mss. di Caldo in Messina, nei Mss. della Biblioteca Com. di
Palermo Q. q. G. 12. Ne fa menzione Gallo, Annali di Messina, tom. II,
pag. 135._
_La copia MS. che cito è scorrettissima; nè ho potuto trovarne altra
men trista. Ho corretto in_ Vinciguerrae de Palitio, sul _cenno del
Gallo, loc. cit., le parole che si leggeano viri generalis de palatio;
il che basti a mostrare qual fosse quella copia. Non dubito tuttavia
della verità del provvedimento, e anco terrei all’autenticità del
diploma per le autorità citate, nel tom. I, p. 206._
XII.
Scriptum est Alberico de Verberiis, eie. Cura Camera nostra mutuo
receperit per manus Magistri Ade de Dussiaco, thesaurarii, etc., die
Veneris vicesimo quarto presentis mensis septembris huius duodecimo
Indictionis, aput Nicoteram, a Petro de Gregorio Carboncello, Stephano
portario, Johanae Carboncello, et Nicolao de Saxo, mercatoribus et
Civibus Romanis devotis nostris, uncias auri sexcentum nonaginta
quinque ponderis generalis, computatis unciis auri triginta tribus quas
eis donavimus gratiose; et pro ipsa pecunia, per totum proximo futurum
mensem octumbris, eisdem mercatoribus restituendas assignari fecerimus
eis in pignore et loco pignoris per manus dicti thesaurarii nostri
vasa et corrigias argentea infrascripta, factis litteris nostris sub
magno sigillo pendenti Vicarie et parvo secreto ad Judicem Guillelmum
de Riso, et Judicem leonem de Juvenatio, Secretos principatus, etc.,
ut predicta summa pecunie eisdem mercatoribus in predicto termino de
pecunia nostre Curie debeant assignare; devotioni vestre precipimus
quatenus pignora superdicta, que dicti secreti tibi pro parte Curie
nostre assignabunt, ab eis recipere, et in Camera predicti filii nostri
salubriter conservare procures; facturus eis ad eorum cautelam ydoneam
exinde apodixam, et significaturi nobis et predicto magistro Ade diem
receptionis ipsorum pignorum, qualitatem et quantitatem ipsorum, cum
distinctione ponderis et omnium aliorum que fuerint distinguenda.
Pignora autem predicta sunt hec, videlicet: Scutelle sane de argento
centum sexaginta, ponderis libramm ducentarum viginti sex unciarum
octo tarenorum viginti duorum et medii; alie scutelle fracte quinque,
ponderis librarum quatuor unciarum quinque tarenorum viginti duorum
et medii; placcelle magne ad flores liliorum due, ponderis librarum
novem et tarenorom quindecim; Nappi plani centum quindecim, ponderis
librarum octuaginta novem unciarum undecim tarenorum viginti duorum
et medii; Nappi et cuppe deaurate cum pedibus quindecim, Inter quas
due sunt cum cohoperculis asmaltos, ponderis librarum viginti unciarum
septem et tarenorum undecim; flascones novi cum repositoriis suis
duo, ponderis librarum septem unciarum sex; Alii flascones de argento
quatuor, ponderis librarum decem et septem unciarum quatuor et medie;
Gallete nove de argento cum repositoriis suis due, ponderis librarum
quindecim et uncie unius; poti de argento tredecim, et alij poti
pro aqua duo, ponderis librarum sexaginta et unciarum duarum; pedes
napporum sex; thuribolum unum; nappus sine pede unus; cocleare magnum
unum, et aliud argenti fractum, ponderis librarum octo unciarum undecim
tarenorum septem et medii; Nappi fracti et cohoperculi de potis,
ponderis librarum undecim tarenormn viginti et medii; coclearia viginti
quinque et cohoperculus poti unus, ponderis librarum duarum minus
tarenis septem et medio; corrigie de argento sex ponderis librarum sex
et unciarum quinque, quarum una est rubea deaurata cum pernis, alia
diversi coloris ad Rosettas, alia cum friso ad aurum cum pernis, alia
cum friso yndico ad aurum, alia cum friso vidiri deaurato, et alia
viridis deaurata in buccula et mordente. Summa ponderis totius predicti
argenti libras quadrigentas septuaginta novem uncias quatuor tarenos
undecim; que sunt ad marcam Colonie, de unciis octo tarenis viginti
quatuor per marcam, marce sexcentum quinquaginta tres uncie sex tareni
viginti unus. Dat. Nicotere, die XXIIII septembris XII Indictionis.
_Dal r. archivio di Napoli, reg. di Carlo I, seg. 1283, A, fog. 57 a t._
XIII.
Scriptum est domino Johanni de Ravello Capitaneo Giracii, et Raymundo
Miletis militi, et Judici, Aldebrandino etc. Cum nos Johanni de
Mostoralo et Gualterio Luburges Gallicis, Goffrido de Mornayo, et
Guillelmo de Sancto Vincentio, Petro Michaeli, Bertrando Visiano,
Guillelmo de Lambesco, B....... de Laylla, Ynardo Catalano, et
Guillelmo Catalano servientibus, de quorum fide et legalitate
testimonium laudabile accepimus, et qui cum domino petro de Lamanno
in Castro Sperlinge per hostes et Rebelles Siculos pro fide regia et
nostra servanda obsessi fuisse dicuntur, velimus de bonis proditorum
Giracii qui pro Regia Curia procurantur et aliis per nos concessa
non sunt usque ad Regium et nostrum beneplacitum in subscripta......
gratiam facere speciale; devotioni vestre precipiendo mandamus,
quatenus predictis servientibus, tantum de bonis feudalibus dictorum
proditorum Giracii qui, ut dictum est, pro Curia procurantur et per nos
concessa aliis non extiterint assignata, curetis quod ipsorum quilibet
terram valentem sex uncias auri in redditibus habeat...... tenendi et
usufructuandi eam usque ad Regie et Nostre beneplacitum voluntatis;
de quorum assignatione fieri faciatis duo scripta..... consimilia,
quorum uno eisdem ad ipsorum cautelam dimisso, aliud ad nostram
cameram destinetis. Dal. Nicotere per Sparanum de Baro etc. die XXVII
septembris XII Ind.
Similes facte sunt eisdem pro Petro de Labisco et Poncio de Alamanno,
consanguineis domini petri de Lamanno; quod quilibet ipsorum habeat
terram valentem uncias auri decem. Dat. ibidem XXVIII sep. XII. Ind.
_Dal r. archivio di Napoli, registro segnato 1283, A, fog. 60._
_Nello stesso foglio del registro v’ha un altro diploma dato a 28
settembre, che disdicea la concessione di 10 once annuali per ciascuno
fatta poc’anzi a Pietro de Condes, e Bertrando Deiutreper,_ quos
credebamus obsessos fuisse dudum in Castro Sperlinge, _ma Pietro di
Alemanno negava d’averli avuto compagni in quell’assedio_.
XIV.
Martinus episcopus servus servorum Dei, carissimo in Christo filio
Philippo regi Francorum illustri Salutem et apostolicam benedictionem.
Petitiones per dilectos filios magistros Stephanum Baiocensem et
Petrum Sygalonie in ecclesia Aurelianensi archidiaconos, capellanos
nostros, tue celsitudinis nuncios circa negotium regnorum Aragonie
ac Valencie aliarumque terrarum quibus Petrus quondam rei Aragonum
est per sedem apostolicam sua premorente malicia et justicia erigente
privatus, ex parte regie serenitatis oblate, grandes nobis et
fratribus nostris, quibus eas communicavimus, admirationis obtulere
materiam: et, propter pericula que ipsi negotio ingerit quecumque
dilacio, causam turbationis etiam, nisi eam consideratio petentis
excluderet, obtulissent. Ut enim tractatus inter ecclesiam et te
habiti super eodem negotio initium repetamus, novit excellentia regia
quod propter graves iniurias carissimo in Christo filio nostro.....
Regi Sicilie illustri patruo tuo a dicto Petro, non solum inique sed
et proditionaliter, utpote absque promissione alicuius diffidationis
illatas, adeo provocata sunt tuorum corda fidelium, quod quamplures
ex eis honoris regii zelatores, te, proinde tanto amplius non indigne
commotum quanto eedem iniurie pressius te contingunt, frequentibus
suggestionibus adierunt, fideliter et viriliter asserentes: te tantas
preclari generis et Regni tui tocius offensas, absque laudabilis
fame, virtutis eorum, et nominis regij depressione, dissimulare non
posse; quin eidem tuo patruo in adjutorium potenter exurgeres, et
ad repressionem perversorum conatuum dicti Petri, regalis potentie
dexteram adhiberes. Tu vero, et si labores immensos et cetera gravamina
in hiis imminentia, innata tibi magnanimitate, calcares; proinde tamen,
attendens quantis est talium assumptio sumptibus onerosa, venerabilem
fratrem nostrum..... Dolensem Episcopum, et quondam R. de Stratis,
eiusdem regni tui mareschalcum, tue celsitudinis nuntios propter hoc ad
sedem apostolicam destinasti. Qui, premissis nobis prudenter expositis,
te voluntarium, dispositum, et paratum ad iuvandum contra memoratum
Petrum eundem tuum patruum affirmantes, decimam ecciesiasticorum
reddituum eiusdem tui regni concedi tibi per triennium, ad relevacionem
tantorum sumptuum necessariorum in huiusmodi iuvamine prosequendo,
tuo nomine petierunt. Sed nos, debita meditatione pensantes quod
adiutorium eidem tuo prestandum patruo, non erat causa sufficiens
ad petitam decimam concedendam; familiariter ei et confidenter
expressimus, quod, cum de fratrum nostrorum consilio intenderemus
prefato Petro terminum assignare, infra quem ab ecclesie ac memorati
Regis Sicilie persecutione desisteret, et ad ecclesie ipsius et
nostra mandata rediret, ipsoque in eiusdem persecutionis insania
persistente, procedere, sicut est processum postea contra eum, et de
regno Aragonie alicui de natis tuis, quem ad hoc eligeres, excepto
primogenito, providere, si ad hec principaliter exequenda per que
tamen efficacius idem rex Sicilie iuvaretur, regalis magnificentia se
offerret, tunc petitio et concessio decime posset magis racionabiliter
et colorate procedere, iustitiorque, ad alia petenda et concedenda
subsidia, causa suppeteret, et evidentior appareret. Et quia hec via
nobis et eis videbatur utilior; nec minus honoris, et longe plus
comodi allatura, nos, ipsis tuis nunciis idem sentientibus, non
immerito supponentes ipsam per te ac tuos consiliarios propitius
acceptandam, de tua potencia spe concepta, sub dei et ipsius fiducia,
contra memoratum Petrum, sicut nos facturos eisdem nunciis tuis
expressimus, et per eos hec et alla tibi mandavimus exprimenda,
privationis regie dignitatis, et suarum tunc terrarum expositionis,
quantum sua exegit iniquitas, conscientia nostra et iustitia
permiserunt, studuimus accelerare processum. Ad cuius executionem,
conditionibus admodum temperatis adiectis in ea, dilectum filium
nostrum J. tituli sancte Cecilie presbiterum cardinalem, de fratrum
nostrorum consilio, ad regalem presenciam, non absque tua connivencia,
duximus destinandum. Et licet, sicut premittitur, conditiones easdem
intenta et radicata erga te ipsius matris ecclesie valde temperasset
affectio; nichilominus tamen non solum eas postmodum adiectiones et
detractiones varias, prout regalis excellentia per speciales ad hoc
destinatos nuncios petijt, immutavit, verum etiam Valencie regnum
adiecit liberum, juxta regie peticionis seriem, eidem tuo filio
concedendum. Cumque horum contemplatio in meditationis rationabilis
deducta scrutinium, assumptum iam per te fore negotium, et ipsius
prosecutionem, vel omnino dispositam, vel saltem accurate disponi
spondere verisimililer, immo verius satis indubilitabiliter videretur;
ecce de novo dicte petitiones, quasi re integra, offeruntur. Numquid
igitur non multe admirationis occasio, quod predictorum consideratio
sic ab aliquibus, forte contemptu, vel negligi seu negligenter
omitti, et sub dissimulationis videtur negligentia preteriri? Nonne
considerari debuerat, quod talibus ex parte tua precedentibus, talibus
per ecclesiam subsecutis, fuisset longe decentius, eodem assumpto
negotio, apud eandem ecclesiam subsidiis ad prosecutionem ipsius
negotii oportunis petendis insistere, quem ante illius absumptionem,
immo eo quo ad tuum consensum explicitum post tot el tanta per eandem
ecclesiam pro tua voluntate peracta, quasi prorsus integro, illa que
sui difficultate aliquid noluntatis innuunt taliter postulare; ut et
post concessionem ipsorum quo ad eandem ecclesiam que illa revocare
non posset absque variationis obbrobrio consumata remaneat in aliorum
arbitrio acceptatio eorundem, sicque processus ipsius ecclesie, quod
absurdum est cogitare vel dicere, de illorum dependeat voluntate?
Profecto, cum, sicut scriptum est, maxima sit pars petitionis in
tempore, dicte petitiones competentiori fuerant tempore offerenda. A te
namque dictoque nato tuo per te ad id electo, secundum ea que acte sunt
hactenus, negotio acceptato; qua fronte ipsa ecclesia tibi vel ei suam
vestram, vestramque suam causam prosequentibus, oportuna que prestare
posset comode suffragia denegaret, cum sibi, vobis subveniendo,
consoleret; vobisque consulendo sibi potius adversus tam infesti
persecutoris nequitiam subveniret? Procul dubio, nec veritas, nec
alicuius habetur verisimilitudinis coniectura, quod eadem ecclesia vos
in se ipsam desereret, vel in vobis derelinqueret semel ipsam. In hijs
autem, princeps inclite, nichil devotioni tue, quam novimus solidam;
nichil tue constantie, quam variationis non deeeret absque nova
rationabili et evidenti causa, recipere imputamus, sed contra illos,
si qui sunt, hijs verbis invehimur, qui, ut sue quieti vacent potius
quam virtuti, quia tuum animum, in sui laudabilis propositi solidate
constantem et in ecclesie devotione firmatum, non possunt a sic ceptis
avertere, dicto negotio, quod, ipsius et predictorum qualitate pensata
nequeunt impedire directe, impedimenta parare difficilium immo forsan,
eorum extimatione, impossibilium adiectione, nituntur. Parum proinde
attendentes quante indecentie, quante, apud mundi precipue principes et
magnatos ac alios, foret infamie, quante note, post premissa et alia
que ignorari eorum evidentia non permittit, deducta tam publice, tam
patenter in actum, prefatum negotium deserendi, memoratum patruum suum
in derogationem totius Regij generis, centra sanguinis jura deserere,
ipsamque matrem ecclesiam contra eiusdem clarìssimi generis tui morem
in tali statu derelinquere, concepa de regali auxilio spe frustratam!
O! quantum ex hoc tui et prefati regni tui emuli, quorum forte non
deest copia, insultarent! O! quantum detraherent exinde glorie Gallice
nationis! Certe, si hoc et alia, que potius exprimenda sunt lingua quam
littera, prelati eiusdem regni Francie ac barones, iuxta datam eis
prudentiam, diligenter attendant, absque dubio a quibuslibet contrariis
persuasionibus consultius abstinebunt. Placeat igitur magnificentie
regie ut negotium juxta formam dicto cardinali ultimo traditam,
absque ulteriori dilacione, procedat. Tuque ac idem tuus filius illud
acceptate ac assumite iuxta ipsam. Scituri pro certo quod nos proposito
invariabili et fixo proponimus, post idem negotium taliter acceptatum
taliterque assumptum absque cuntatione aliqua, non solum predictis
petitionibus infra descriptis annuire, prout responsiones ad illas
subiecte declarant, sed et alia subsidia, que, pensatis circamstanciis,
in negotio tanto pensandis, oportune viderimus, tibi et ei negotium
prosequentibus, ministrare. Ut autem idem nostrum propositum alieque
circumstantie que dictarum petitionum exauditionem differri suaserunt
ad presens, circumspectioni regie securius exprimantur sermone
quam scripto, dilectum filium discretum virum magistrum Egidium de
Castelleto, notarium nostrum, Brugensem prepositum, de cujus prudencia
et fidelitate plene confidimus et scimus te posse confidere, ad tuam
presenciam destinamus. Cuius assertionibus in premissis secure fidem
poteris indubiam adhibere.
Predicte autem petitiones, nobis ex parte tua, ut predicitur,
presentate, sunt hec.
Supplicandum est domino pape, quod velit concedere decimam,
non tantum in regno Francie, sed in aliis regnis et terris
christianorum.—Premissa supplicatio sive petitio fuit oblata ut
premittitur. Sed, quia omnino videbatur absurda, fuit ut immediate
sequitur artata sive restricta.——Supplicant nuntii ... regis Francie
quod concedatur, in subsidium negotii regni Aragonie, ad minus decima
quatuor annorum in regno Francie; et extra regnum in locis illis in
quibus alias concessa fuit ... regi Sicilie: videlicet in Cameracensi,
Leodicensi, Metensi, Tullensi, Viridunensi civitatibus et diocesis, et
in Bisuntina, Lugdunensi, Viennensi, Aquensi civitatibus et provinciis.
Item annalia ecclesiasticorum beneficiorum, etiam dignitatum
et personarum ac aliorum quorumlibet, integre, durante tempore
concessionis decime.
Item legata indistincta.
Item quod in subsidium negotii fiat generalis predicatio crucis, et
concedatur plenarie illa indulgentia, que conceditur proficiscentibus
in succursum Terre Sancte; illis videlicet qui ad negotium personaliter
ibunt. Item illis qui competens subsidium mittent de suo, nec non illis
qui integraliter, pro toto tempore concessionis decime, solverint
decimam primo anno.
Item alia subsidia que sedes apostolica, tam de regno Francie, quam
aliunde, viderit oportuna.
Item impetrentur littere apostolice quibus hec omnia concedantur filio
domini regis, quem ipse elegerit, excepto primogenito; que locum
habebunt si prelati et barones consulent quod acceptet.
Item alle litere apostolice, continentes quod premissa concedantur regi
iuvanti Romanam Ecclesiam contra Petrum de Aragonia, que locum habebunt
si non consulatur quod acceptet.
Item corrigantur apostolice litere ubi loquuntur de consuetudinibus,
statutis et usagiis que sacris canonibus, non repugnant; quia iam
sequeretur quod alia, si aliqua sint contraria sacris canonibus, non
deberent servari. Unde, cum homines illius terre multas consuetudines
et varias habeant, a quibus non recederent ullo modo, posset esse quod